Chapter 4
- Adam vero cognovit Evam uxorem suam, quae concepit et peperit Cain dicens: “Acquisivi virum per Dominum”.
- Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola.
- Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino.
- Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius,
- ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius.
- Dixitque Dominus ad eum: “Quare iratus es, et cur concidit facies tua?
- Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius”.
- Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: “Egrediamur foras”. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum.
- Et ait Dominus ad Cain: “Ubi est Abel frater tuus?”. Qui respondit: “Nescio. Num custos fratris mei sum ego?”.
- Dixitque ad eum: “Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro.
- Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua!
- Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram”.
- Dixitque Cain ad Dominum: “Maior est poena mea quam ut portem eam.
- Ecce eicis me hodie a facie agri, et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur, qui invenerit me, occidet me”.
- Dixitque ei Dominus: “Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!”. Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum.
- Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra Nod ad orientalem plagam Eden.
- Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch.
- Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech.
- Qui accepit uxores duas: nomen uni Ada et nomen alteri Sella.
- Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum.
- Et nomen fratris eius Iubal; ipse fuit pater omnium canentium cithara et organo.
- Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema.
- Dixitque Lamech uxoribus suis:
“Ada et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum:
occidi virum pro vulnere meo
et adulescentulum pro livore meo;
- septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies”.
- Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: “Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain”.
- Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini.